Wendell V. Clausen, James E. G. Zetzel - Commentum Cornuti in Persium (Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana)[Retail].pdf

(4366 KB) Pobierz
B I B L I O T H E C A
SCRIPTORVM
GRAECORVM
ET
ROMANORVM
T E V B N E R I A N A
COMMENTVM CORNVTI
IN PERSIVM
R E C O G N O V E R V N T ET A D N O T A T I O N E
CRITICA INSTRVXERVNT
W E N D E L L V. C L A U S E N
ET
JAMES E. G. Z E T Z E L
M O N A C H I I ET
LIPSIAE
MMIV
I N A E D I B V S K. G . S A U R
Bibliographic information published by Die Deutsche Bibliothek
Die Deutsche Bibliothek lists this publication in the
Deutsche Nationalbibliografie, detailed bibliographic date is available
in the Internet at
http://dnb.ddb.de.
© 2004 by K. G. Saur Verlag GmbH, München und Leipzig
Printed in Germany
Alle Rechte vorbehalten. All rights Strictly Reserved.
Jede Art der Vervielfältigung ohne Erlaubnis des Verlags ist unzulässig.
Druck und Bindung: Druckhaus „Thomas Müntzer", Bad Langensalza
ISBN 3-598-71578-1
PRAEFATIO
De codicibus Commenti quod dicitur Cornuti et de aliis in Persium
scholiis saeculo nono aut decimo scriptis quia in libro mox
prodituro fìisius disseret Zetzel, nihil est cur multa hoc loco
dicamus.
1
Antiqui in Persii satiras commentarii qui Hieronymo
(Ad. Rufinum 116) notus erat ne minima quidem pars superest,
neque in codicibus qui scholia uetustiora in Iuuenalis satiras
tradunt scholia in Persium reperias: margines codicis Bobiensis
rescripti (Vat. Lat. 5750) saec. VI qui aliquot Persii uersus continet
sunt uacui, et in codice Pithoeano (Montepessulano bibl. med.
125) saec. IX paucissima scholia nullius momenti ad Persii satiras
adiecit eadem manus quae foliorum codicis quae Iuuenalis satiras
exhibent margines scholiis uetustioribus impleuit.
Et quamquam scholia antiquiora in Persium hodie non
supersunt, in regno Francorum illa olim extitisse certum est. Medio
saeculo nono aliquis non indoctus e scholiis antiquis in marginibus
duorum uel trium codicum conscriptis, nec non ex Isidori
Etymologiis e t Seruii i η V ergilium c ommentariis e t c onsimilibus
fontibus, commentarium composuit in Persium cui nomen Cornuti
adscriptum est. Rudem indigestamque molem scholiorum et
glossarum undique contractam ordinauit et in capita diuisit quae
lemmatis maioribus instruxit ita ut lemmata unumquodque uerbum
Persii semel tantum continerent, atque his lemmatis signum SS
praeposuit (in hac editione signo § expressum). Quis ille fuerit
nescimus; ueri simile est eum in regione Autissiodorensi si non in
coenobio Sancti Germani laborasse. Amico nostro J. P. Elder
iamdudum ρ lacuit Η eiricum i psum c omposuisse Commentimi, a t
pro certo affirmare neque ille poterat nec nos possumus.
2
Vide J. Zetzel,
Marginai scholarship and textual deviance: the Commentant
Cornuti and the early scholia on Persius
Bulletin of the Institute of Classical
Studies, Supplement 84 (2005).
2
J. P. Elder, "A Medieval Cornutus on Persius"
Speculum 22
(1947), 240-8. Vide
O. Jahn,
Persius
(1843), cxxvii-viii.
1
Zgłoś jeśli naruszono regulamin